- RADICULA
- RADICULAGraece Ρ῾ιζίον, absolute, aliter Συριακὸν ἄνθος, quod in Syria tantum nasceretur, φύκους et χρώματος nomine veteribus Graecis nota fuit, quod ex ea mulieres genis rubrô fucandis medicamentum conficerent. Plin. l. 19. c. 3. Trans Euphratem laudatissima, caule ferulaceô, tenui, et ipso cibis indigenarum expetitô et tingenti quidquid sit, cum quo decoquatur. Ubi tamen Radiculam male confundit cum struthio seu radice lanaria, quam hodie Saponariam vocant; haec enim minime βαφικὴ est, et candorem tantum lanis, non fucum, conciliat. Meliori iure Graecus Auctor hanc Radiculam cum rubia confundit, quia utraque radix tingit; quamvis et a rubia terrestre hoc φῦκος fuerit diversum. Interim φῦκος tam marinum, quô lanae tingebantur, quam terrestre ex Syriaca hac Radicula, quô genas fucabant mulieres, rubrum fuit ac puniceum. Unde παραφυκισμὸς et ψιμμυθισμὸς Clementi Alex. et Plutarcho γυναῖκες φυκούμεναίτε καὶ μυριζόμεναι. Salmas. ad Solin. p. 1162. ut et seqq. et supra in voce Phucarium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.